- VENEFICIUM
- VENEFICIUMdictum apud Romanos, si venenô caedes facta esset: quemadmodum crimen inter Sicarios, si ferrô aut telô; Parricidium, si Parentibus aut propinquis nex esset illata. De duobus prioribus, praeter antiquas, quarum memoria obliterata est, exstat Cornelia Lex, quam tulit Corn. Sulla Dictator an. Urb. Cond. 673. memorata Senecae, de Provid. l. 1. c. 3. et Excerpt. Controv. 9. l. 3. Item in ludo, quem de morte Claudii Caes. composuit extr. Eius capita vide supra ubi de Cornelia Lege. Similiter apud Athenienses, Leges latae vim Saluti, quôvis modô illatam, acriter vindicârunt, inter quas haec est: Δικάξειν δὲ την` βουλην` την` εν Αῤείῳ πάγῳ φόνου καὶ τραύματος εν προνοίας καὶ πυρκαιᾶς καὶ φαρμάκων ἐάν τις ἀποκτείνῃ δούς, Sreopagiticus ius dicito de caede aut vulnere, non casu, sed voluntate inflicto, de incendio item et malo veneno hominis necandi caus â dato. Plura vide apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Atticas, l. 7. tit. 1. Primum autem de Veneficiis Romaequaesitum, M. Claudiô Marcellô, C. Valeriô Consulib. sub quibus, quum primores Civitatis similibus moribis eôdemque ferme omnes eventu morerentur, ancillae indiciô compertum, muliebri fraude civitatem premi; matronasque ea venena coquere ---- e quibus Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta salubria esse contenderent, ab confutante Iudice, bibere iussae — epotô medicamentô, suamet ipsae fraude interierunt. Comprehensae extemplô earum comites, magnum numerum matronarum indicaverunt: ex quibus ad centum septuaginta damnatae — Prodigii ea res loco babita ---- Itaque Dictatorem clavi figendi causâ creari placuit, Liv. l. 8. c. 18. Nempe homini privato, venenum alteri propinare neutiquam licitum, alia Magistratûs ratio, cum reum venenô tollit, de quo infra. An vero hostem quoque sic interimere liceat, non sine ratione quaeritur? Respondet Grotius, quem interficere liceat, eum gladiô an venenô interimas, nihil interest, si ius Naturae respicias; Nam licet generosius quidem sit ita occidere, ut, qui occiditur, sui defendendi habeat copiam: at non debetur hoc cuiquam, qui mori meruit. Ius vero Gentium, si non omnium, certe meliorum, iam olim est, ne hostem interficere venenô liceat: qui consensus ortus est ex respectu communis utilitatis, ne pericula in bellis, quae crebra esse coeperant, nimium intenderentur. Et credibile est, id a Regibus profectum, quorum vita ab armis ante alios defenditur, a veneno minus quam aliorum tuta est, nisi defendatur iuris aliquâ religione et metu infamiae. Unde Senatores ad Pyrrhum, ἵνα μὴ τὸ σὸν πάθος ἡμῖν διαβολην` ενέγκῃ. Clandestina vocat scelera Livius, de Perseo loquens, l. 42. c. 18. Nefas Claudianus, de Bell. Gildon. agens de insid is in Pytrhum a Fabricio reiectis, et Cicero scelus, eandem tangens historiam, de Offic. l. 3. c. 22. Communis exempli interes se, ne tale quid admittatur, aiunt Consules Romani in Epistola ad Pyrrhum, quam ex Cl. Quadrigario recitar Gellius, l. 3. c. 8. apud Valerium Max. est, armis bella non venenis geri debere l. 6. c. 5. ex. 1. Tacitô memorante l. 3. Annal. cum Princeps Cattorum Arminii mortem venenô promitteret, reiecit Tiberius, eâ se gloriâ aequans priscis Imperatoribus. Quare, qui licitum volunt, hostem venenô occidere, ut ex Vegetio Balbus, respiciunt merum Naturae ius; illud autem, quod a Gentium voluntate ortum tradit praetervident. Vide quae de Venetis Bembus, fine l. 3. Distat a tali Veneficio nonnihil et ad vim accedit propius, spicula venenô inficere et geminare mortis causas, quod de Getis tradit Ovidius, l. 4. Ex Ponto, Ep. 10. v. 31. de Scythis Plinius, l. 11. c. 53. de Parthis Lucanus, l. 8. v. 304. de Afris quibusdam Silius, l. 15. v. 681. et nominatim de Aethiopibus Claudianus, de Serviis Supplementum Helmoldi, c. 4. Sed et hoc contrra ius est Gentium si non universale, at gentium Europaearum, et si quae ad Europae melioris cultum accedunt, quod recte a Salisberiensi observarum est, l. 8. c. 20. Ideo ferrum infamare venenô, dixit Silius; et Ilus Mermerides, Odyss. a. v. 263. Ulyssi negat venenum ad spicula, addente Poetâ:——— Ε᾿πεί ῥα θεοὺς νεμεσίζετο αἰὲν ἐόντας,Veritus vim Divûm, morte carentuûm.Hinc et fontes venenô inficere, Florus, l. 2. c. 20. ait esse non tantum contra morem Maiorum; sed et contra fas Deûm; Neque vero mirum videri debet, si ad minuenda pericula tales sint quaedam bellantium tacitae conventiones, cum olim Chalcidensibus et Eretriensibus manente bellô convenerit, μὸ χρῆςθαι τηλεβόλοις, Ne missilibus uti liceret, apud Strabonem, l. 10. Vide Hug. Grotium, de iure Belli et Pacis l. 3. c. 4. §. 15. 16. et Freinshemium, Not. ad Curtium, l. 9. c. 8. ubi in venatione quoque Indos, et Elephantophagos Libyos venenatis telis uti, inter alia ex Aeliano, Hist. Anim. l. 6. c. 18. et supra Herba, Hippomanes, nec non Photio, c. 25. docet, etc. In Appendice Cod. Theodos. Constit. 8. Venenarii seu Venefici, cum Magis confunduntur, sicque saepe apud recentioris aevi Scriptores, Venefici Veneficaeque, pro Magis Sagisque: de quibus id saltem addo, potentissima eorum gramina tonitru nutrita, indigitare Val. Flaccum, l. 7. v. 355. ubi de Medea,Cingitur inde sinus; et qua sibi fida magis visNulla, Prometheae florem ne sanguine fibraeCaucaseum, tonitru nutritaque gramina promit.Ipsa vero Veneficia mediû nocte patrari consuevisse, Statius, l. 5. Theb. v. 64.—— Erant certe media quae noctis in umbraDivam alios ignes, maioraque tela gerentemTartareas inter, thalamis, volitâsse sororesVulgarent ————Ubi vetus Schol. rationem reddit, Tum enim terribiliora sunt omnia et bacchantur Furtae. Quemadmodum et palam illa paganorum Numina, seu Spectra de nocte in terris se visenda praebuisse, ostendit pluribus Barthius, Animadversion. Papinian. ad Equum Maxim. Supplicium huiusmodi monstrorum, apud Hebraeos olim lapidatio, vide supra Lapis: vivicomburium hodie, ut notum etc. Vide quoque supra, ubi de iudicio Aquae frigidae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.